{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 104.4","citation":"Augustine, Epistulae 104.4","ref":"104.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":135,"text":"Haec ergo cum et uestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam uitam time ciuibus tuis, non egestosam aut, si egestosam times, illam potius egestatem mone deuitandam, quae magna licet rerum u terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut uestrorum ipsorum uerbis utar auctorum, 'neque copia neque inopia minuitur'. uerum tamen in illis, quibus respondisti, litteris meis inimicos ecclesiae ciues tuos nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione releuamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus, quamquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare; sed absit, ut ego illa cohercitione ad hanc aerumnam eos, de quibus agimus, redigendos esse censuerim.","prev":{"citation":"Epistulae 104.3","label":"Letter 104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.3"},"next":{"citation":"Epistulae 104.5","label":"Letter 104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}