{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 105.12","citation":"Augustine, Epistulae 105.12","ref":"105.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/105.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":226,"text":"Adtendite, quam manifestissima ueritate per cor regis, quod in manu dei est, ipse deus dixerit in ista ipsa lege, quam contra uos prolatam dicitis, est autem, si intellegatis, prolata pro uobis; adtendite, quid habeant uerba principis: 'Nam si in eis, qui primo initiati sunt, idcirco religio baptismatis iudicatur infirma, quod hi, a quibus accipitur, peccatores putentur, totiens renouari necesse erit traditum sacramentum, quotiens indignus fuerit inuentus conlati baptismatis administer, et fides nostra non ex nostrae uoluntatis arbitrio neque ex diuini muneris gratia sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit'. faciant mille concilia episcopi uestri, huic uni sententiae respondeant et, ad quod uolueritis, consentimus uobis. uidete enim, quam peruerse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia, si bonus sit homo, ipse sanctificat eum, quem baptizat, si autem malus sit et nesciat ille, qui baptizatur, tunc deus sanctificat. hoc si uerum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur potius quam a notis bonis, ut magis a deo quam ab homine possint sanctificari. sed absit a nobis ista dementia. quare ergo non uerum dicimus et recte sapimus, quia semper dei est illa gratia et dei sacramentum hominis autem solum ministerium, qui si bonus est, adhaeret deo et operatur cum deo, si autem malus est, operatur per illum deus uisibilem. sacramenti formam, ipse autem donat inuisibilem gratiam? hoc sapiamus omnes et non sint in nobis schismata.","prev":{"citation":"Epistulae 105.11","label":"Letter 105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/105.11"},"next":{"citation":"Epistulae 105.13","label":"Letter 105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/105.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}