{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 108.17","citation":"Augustine, Epistulae 108.17","ref":"108.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":254,"text":"Quae cura ita sint, amplector istam defensionem tuam. ista quippe erit, si uerax erit, et ueritate uincetur, si ista non erit. amplector, inquam, defensionem tuam, sed hanc esse cernis et meam. cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem? dic mihi. fugitur unitas, ut agni unici sanguine populi comparati aduersus inuicem studiis contrariis inflammentur et diuidantur oues quasi nostrae inter nos patris familias illius, qui seruo dixit: Pasce oues meas, non: Pasce oues tuas, et de quibus dictum est: Ut sit unus grex et unus pastor, qui clamat in euangelio: In hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si ueram dilectionem habueritis in uobis, et: Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. fugitur unitas, ut huc maritus illuc uxor conueniat, dicat ille: 'Mecum tene unitatem, quia ego sum uir tuus', respondeat illa: (Ibi moror, ubi est pater meus\\\\ ut in uno lecto diuidant Christum, quos detestaremur, si diuiderent lectum. fugitur unitas, ut propinqui et ciues et amici et hospites et quicumque sibi humana necessitudine conligati utrique Christiani in conuiuiis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac uendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in conlocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint et ad dei altare discordes; qui enim quantam libet aliunde conceptam illic deberent finire discordiam et secundum praeceptum domini prius reconciliari fratribus suis et tunc offerre munus altaris, alibi concordes ibi discordant.","prev":{"citation":"Epistulae 108.16","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.16"},"next":{"citation":"Epistulae 108.18","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}