{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 108.20","citation":"Augustine, Epistulae 108.20","ref":"108.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":266,"text":"Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi pariterque teneamus et, quantum deus donat, simul boni esse studeamus et simul malos salua unitate quanta possumus disciplina emendemus et propter ipsam unitatem quanta possumus patientia toleremus, ne, sicut Christus admonuit, cum uolumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra sed in ecclesia uideri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum. neque enim re uera uos habetis propria quaedam priuilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri et uos non polluant mali uestri, ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum et uos non contaminet praesens, quam uidetis, audacia perditorum. agnoscamus arcam illam, quae praefigurauit ecclesiam; simul illic munda animalia simus nec in ea nobiscum etiam inmunda portari usque in finem diluuii recusemus. simul in arca fuerunt, sed non simul domino in odorem sacrificii placuerunt; nam post diluuium de mundis Noe sacrificium, non de inmundis obtulit deo. nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter inmunda deserta est; coruus tamen deseruit et se ante tempus ab illius arcae communione separauit, sed de binis inmundis, non de septenis mundis fuit; huius separationis inmunditiam detestemur. nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles, quia filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, quamuis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod propheta praeuidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum. quisquis ergo ante tempus uelut propter quorundam iumunditiam congregationem huius deserit unitatis tamquam arcam in diluuio munda atque inmunda portantem, ostendit se potius hoc esse, quod fugit. hoc uoluit dominus ut etiam in hac ciuitate plebs tua per os cuiusdam ...........","prev":{"citation":"Epistulae 108.19","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.19"},"next":{"citation":"Epistulae 109.1","label":"Letter 109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/109.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}