{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 108.4","citation":"Augustine, Epistulae 108.4","ref":"108.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":201,"text":"Et tamen collegae tui, ubi uoluerunt, ueritatem potius s: adtenderunt et non solum baptismum, quem dedit Primianus in uestra communione, sed etiam quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris domini iucunditatem sanctum esse senserunt et characterem, non solum quem ipse apud uos acceperat, sed etiam quem aliis extra uos desertor infixerat, ipso correcto uiolare non ausi sunt, quia regium cognouerunt. de hoc eorum facto tam bono iudicare non uis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris iudicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. times de Primiano iudicare, ne cogaris audire, quod culpes; immo uero iudica et illic magis poteris inuenire, quod laudes. non enim, quod male fecit Primianus, te uoluimus memorare, sed quod optime fecit, qui in suscipiendis, quos eius damnator in separatione sceleratissima baptizauerat, errorem hominum correxit, non dei sacramenta destruxit, bonum Christi et in hominibus malignis agnouit, malum autem hominum non uiolato Christi bono emendauit. aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem adtende, illud pro tuo bono ingenio prudenter aduerte, quia unum Primianum non iudicas de factis ipsis Primiani et orbem Christianum iudicas de factis Caeciliani. times, ne te polluat, si noueris, quod uindicare non audeas; absolue ergo gentes, quae nec nosse poterant, quod accusas.","prev":{"citation":"Epistulae 108.3","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.3"},"next":{"citation":"Epistulae 108.5","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}