{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 108.6.1-14","citation":"Augustine, Epistulae 108.6.1-14","ref":"108.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.6.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":283,"text":"Finita est causa, frater Macrobi; deus hoc egit, deus hoc uoluit; occultae illius prouidentiae fuit, ut in causa Maximiani speculum uobis correctionis propinaretur, ut omnis aduersum nos, immo aduersus Christi ecclesiam toto orbe 3 crescentem non dico uestra, ne in te uidear contumeliosus, sed certe uestrorum criminosa calumnia finiretur. nihil enim remansit omnino eorum, quae contra nos tamquam de scripturis ab hominibus non intellegentibus proferri solent. nam haec habere in ore consueuerunt: Ab aqua aliena abstine te; sed respondetur: Non est aqua aliena, quamuis sit in alienis, sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde uos non abstinuistis. item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax non habens fidem; sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus non pertinentibus ad dei sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. nam utique mendaces fuerunt, qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnauerunt, nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a uobis, quos potuerunt, baptizauerunt. nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizauerunt, suscepistis, etiam in mendacibus ueracem fuisse sensistis. proponitur nobis: Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lauacrum eius? respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi, quos tamquam mortuos eiecit ecclesia, non dixit hoc lauacrum non esse, sed nihil prodesse, quod et nos dicimus. uerum tamen quando cum illo ad ecclesiam uenerit, quod foris oberat, intus proderit, non cum ipse repetitur baptismus, sed cum corrigitur baptizatus, sicut Maximianum et socios eius tamquam mortuos a uestra congregatione communionis eiectos loquitur Bagaiense concilium: 'Veridica, inquit, funda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra; Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam).","prev":{"citation":"Epistulae 108.5","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.5"},"next":{"citation":"Epistulae 108.6.15-23","label":"108.6.15 to 108.6.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.6.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.6.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}