{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 108.8","citation":"Augustine, Epistulae 108.8","ref":"108.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":194,"text":"Istam malorum permixtionem gemit et Danihel, tres quoque uiri gemuerunt; ille hoc in oratione, illi in fornace testantur; nec tamen se ab unitate populi, cuius peccata confitebantur, corporali disiunctione separauerunt. prophetae omnes in eundem populum, in quo erant, quae et quanta dixerint! nec sibi tamen alterum populum, in quo essent, discessione corporali uel segregatione quaesierunt. ipsi apostoli permixtum sibi diabolum ludam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis dominus propter illius inter eos a praesentiam: Et uos mundi estis sed non omnes. nec ob illius inmunditiam tamquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. nec recto adfirmari potest, quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua fuerat etiam dominum traditurus; nam ipsi de illo scripserunt, quod fur erat et omnia, quae mittebantur, de dominicis loculis auferebat. non eis quisquam calumniabatur illo testimonio: Videbatis furem et concurrebatis cum eo; et factis enim malorum non sacramentorum communione sed eorundem factorum consensione concurritur. apostolus Paulus quanta de falsis fratribus conqueritur! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur cordis puri diuersitate seiunctus. nam a quibusdam. quos inuidos nouerat, gaudet Christum pariter praedicari: utique inuidia diabolicum uitium est.","prev":{"citation":"Epistulae 108.7","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.7"},"next":{"citation":"Epistulae 108.9","label":"Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}