{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 11.1","citation":"Augustine, Epistulae 11.1","ref":"11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/11.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":169,"text":"Cum me uehementer agitaret quaestio a te dudum cum quadam etiam familiari obiurgatione proposita, quonam pacto una uiuere possemus, et de hoc solo statuissem et rescribere tibi et rescripta flagitare neque ad aliud aliquid, quod ad nostra studia pertinet, stilum auertere, donec inter nos istuc ipsum terminaretur, cito me securum fecit recentis epistulae tuae breuissima et uerissima ratio, propterea scilicet hinc non esse cogitandum, quia uel nos, cum potuerimus, ad te, uel tu, cum potueris, ad nos necessario uenturus sis. hinc ergo, ut dixi, securus effectus consideraui omnes epistulas tuas, ut uiderem, quarum responsionum debitor sim. in quibus tam multas quaestiones repperi, ut, etiam si facile dissolui possent, ipso aceruo cuiusuis ingenium otiumque superarent. tam uero difficiles sunt, ut, etiam si una earum mihi esset inposita, non dubitarem me onustissimum confiteri. hoc autem prooemium ad id ualet, ut tantisper desinas noua quaerere, donec toto aere alieno liberemur, et de solo iudicio tuo mihi rescribas. quamquam scio, quam sit aduersum me, qui tuarum diuinarum cogitationum uel tantisper particeps esse differo.","prev":{"citation":"Epistulae 10.3","label":"Letter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/10.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/10.3"},"next":{"citation":"Epistulae 11.2","label":"Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/11.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/11.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}