{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 11.3","citation":"Augustine, Epistulae 11.3","ref":"11.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/11.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/11.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/11.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":202,"text":"Nulla natura est, Nebridi, et omnino nulla substantia, quae non in se habeat haec tria et prae se gerat: primo ut sit deinde ut hoc uel illud sit, tertio ut in eo ipso, quod est, maneat, quantum potest. primum illud causam ipsam naturae ostentat, ex qua sunt omnia; alterum speciem, per quam fabricantur et quodam modo ....... formanturque omnia; tertium manentiam quandam, ut ita dicam, in qua sunt omnia. quod si fieri potest, ut aliquid sit et non hoc uel illud sit et tam diu sit atque id sit, quam diu in genere suo manet, aut hoc quidem aut illud sit, sed non sit neque in suo genere maneat, quantum potest, aut in suo genere quidem pro ipsius sui generis uiribus maneat, sed tamen nec sit neque hoc uel illud sit, fieri etiam potest, ut in illa trinitate aliqua persona praeter alias aliquid faciat. at si cernis necesse esse ut, quicquid sit, continuo et hoc uel illud sit et in suo genere maneat, quantum potest, nihil tria illa praeter inuicem faciunt. uideo adhuc partem me egisse huius quaestionis, qua fit difficilis solutio. sed breuiter tibi aperire uolui, si tamen egi, quod uolui, quam subtiliter et quanta ueritate in Catholica intellegatur huiusce inseparabilitas trinitatis.","prev":{"citation":"Epistulae 11.2","label":"Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/11.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/11.2"},"next":{"citation":"Epistulae 11.4","label":"Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/11.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/11.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}