{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 110.6","citation":"Augustine, Epistulae 110.6","ref":"110.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/110.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/110.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/110.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":183,"text":"Quod enim uis, ut ad te prolixam epistulam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae uoluntati tuae. sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo, ut de illa, quam diligis, hoc a me libentius audias. cernis prius esse, quod et tibi et aliis quam quod tibi tantum modo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa, quae priora sunt. unde omnes carissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum mihi alia scribenda ipsi non inponant, uerum etiam ceteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant, ne uidear ego durus, cum a singulis petita non dedero, dum ea magis uolo reddere, quae omnibus debeo. denique cum, sicut speramus et promissum tenemus, ad nos uenerit uenerabilitas tua, scies, quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies, quod rogaui, ut et alios, quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum uolentes iniungere a me demoliaris. dominus deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum, quem ipse fecit, . domine beatissime.","prev":{"citation":"Epistulae 110.5","label":"Letter 110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/110.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/110.5"},"next":{"citation":"Epistulae 111.1","label":"Letter 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}