{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 111.4.10-22","citation":"Augustine, Epistulae 111.4.10-22","ref":"111.4.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.4.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.4.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":299,"text":"sicut scriptum est in lege Moysi, omnia mala haec uenerunt ad nos et non rogauimus dominum deum nostrum, ut auerteret a nobis delicta nostra et ut intellegeremus omnem ueritatem tuam. et uigilauit dominus deus ad omnem sanctum suum et perduxit ea, quae fecit, ad nos, quoniam iustus dominus deus noster in omni mundo suo, quem fecit, et non audiuimus uocem eius. et nunc, domine deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen, sicut dies hic, delicta aduersus legem tuam fecimus. domine, in omni misericordia tua auertatur itaque impetus tuus et ira tua a ciuitate tua Hierusalem et monte sancto tuo. propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in confusionem uenit omnibus, qui circa nos sunt. et nunc exaudi, deus, preces serui tui et orationem eius et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam, quae deserta est. propter te inclina, domine deus meus, aurem tuam et exaudi; aperi oculos tuos et uide interitum nostrum et ciuitatis tuae Hierusalem, ad quam inuocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra iustitia iactauimus precem nostram in conspectu tuo sed ad misericordiam tuam, quae magna est. exaudi, domine, propitiare, domine, intende, domine, et ne tardaueris propter te, deus meus, quoniam nomen tuum inuocatum est in ciuitatem tuam et populum tuum. et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei —. uide quem ad modum sua peccata prius dixit et postea populi sui. et hanc dei commendat iustitiam et hanc dei laudem dicit, quia non iniuste sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. si ergo ista dicunt, qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis inpares sumus, quantamcumque iustitiam seruare uideamur?","prev":{"citation":"Epistulae 111.4.1-9","label":"111.4.1 to 111.4.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.4.1"},"next":{"citation":"Epistulae 111.5","label":"Letter 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}