{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 111.5","citation":"Augustine, Epistulae 111.5","ref":"111.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":204,"text":"10 Sed ne aliquis existimet illos dei seruos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem euadere debuisse, quo modo tres illi uiri ab ignibus et Danihel a leonibus liberatus est, sciant illa propterea facta miracula, ut eos uerum deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. hoc m enim erat in occulto iudicio et misericordia dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriore seueritate puniuit. lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat; ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicauerunt. cum hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: (Noli te seducere; s propter nos haec patimur peccantes in deum nostrum et facta sunt haec digna nobis. tu autem noli te putare inpunitum futurum, qui aduersus deum et legem eius legibus tuis pugnare uoluisti'. uides etiam, isti quam humiliter et ueraciter sapiant, qui pro suis peccatis se flagellari a domino confitentur, de quo scriptum est: Quem enim diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem. filium, quem recipit. unde et apostolus dicit: Si enim nos ipsos iudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem a domino, corripimur, ne cum mundo damnemur.","prev":{"citation":"Epistulae 111.4.10-22","label":"111.4.10 to 111.4.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.4.10"},"next":{"citation":"Epistulae 111.6","label":"Letter 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}