{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 111.7","citation":"Augustine, Epistulae 111.7","ref":"111.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":233,"text":"Grauissima sane et multum dolenda est illa captiuitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captiuus deus earum nec captiuas deserit suas, si nouit suas. nam et illi sancti, quorum passiones et confessiones de scripturis sanctis commemoraui, ab hostibus ducti atque in captiuitate positi illa dixerunt, quae conscripta legerentur a nobis et disceremus captiuos dei seruos non deseri a domino suo. unde autem scimus, quid etiam per istas omnipotens et misericors deus in ipsa terra barbarica fieri uelit mirabilium suorum? tantum non cessetis pro illis ingemescere ad deum et quaerere, quantum potestis et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit uel quae uestra possint habere solatia. nam de Sitifensi ante paucos annos Seueri episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est et per mirabilem dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. domus enim illa barbarorum, ubi captiua ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate iactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres, nisi fallor, uel amplius fratres, periculosissima aegritudine laborarent. quorum mater animaduertit puellam deo deditam et credidit, quod eius orationibus sui filii possent ab imminentis iam mortis periculo liberari; petiuit, ut oraret pro eis, pollicens, quod, si salui facti essent, eam suis parentibus redderent. ieiunauit illa et orauit et exaudita continuo est; ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. ita illi tam repentino dei u beneficio salute percepta mirantes et honorantes, quod eorum mater promiserat, impleuerunt.","prev":{"citation":"Epistulae 111.6","label":"Letter 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.6"},"next":{"citation":"Epistulae 111.8","label":"Letter 111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/111.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/111.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}