{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 112.2","citation":"Augustine, Epistulae 112.2","ref":"112.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/112.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/112.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/112.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":183,"text":"A multis enim, immo prorsus ab omnibus, quos uel percontari uel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem uirtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus et sine ullo scrupulo dissonae uarietatis accepi et eo certius, quod ignorabant necessitudinem nostram et, utrum te uel tenuiter nossem, penitus nesciebant s praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse quam uera de te spargere crederem. ibi enim est a uanitate remota laudatio, ubi etiam uituperatio ab offensione secura est. uerum tamen, o frater eximie et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus tamen omnem istam gloriam famamque popularem non in ore uulgi esse laetabilem sed in rebus ipsis, quae, etiam si uulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere non inperitorum commendatione pretiosae sunt, magisque miserandus est, qui talia inprobat, quam ille, qui de talibus inprobatur, iudicandus miser. cum uero placent et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, ne sic quidem ipsae maiores melioresque fiunt alieno iudicio, quoniam integrantur intima ueritate et solius conscientiae robore solidantur. unde magis hominibus recte existimantibus quam ei, de quo bene uulgus existimat, aliquid ex eo felicitatis accedit.","prev":{"citation":"Epistulae 112.1","label":"Letter 112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/112.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/112.1"},"next":{"citation":"Epistulae 112.3","label":"Letter 112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/112.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/112.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}