{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 118.16","citation":"Augustine, Epistulae 118.16","ref":"118.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":170,"text":"Inter eos autem, qui fruendum deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non inmerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt Stoicis et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. idem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim, qui primus occultata sententia sua nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere, cui successerit: Polemonem inuenies; quaere, cui Polemon: Xenocraten; Xenocrati autem discipulo Academiam, scholam suam, reliquit Plato. quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remoue personas hominum atque ipsam disceptationem constitue: profecto reperies duos errores inter se aduersa fronte conlidi, unum constituentem in corpore alium constituentem in animo summum bonum, rationem autem ueritatis, qua summum bonum nostrum deus esse intellegitur, utrique resistere sed non prius docentem uera quam praua dedocentem. id ipsum rursum adiunctis personis constitue: reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes, eorum uero litem conantes diiudicare Platonicos occultantes sententiam ueritatis et illorum uanam in falsitate fiduciam conuincentes et redarguentes.","prev":{"citation":"Epistulae 118.15","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.15"},"next":{"citation":"Epistulae 118.17","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}