{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 118.2","citation":"Augustine, Epistulae 118.2","ref":"118.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":251,"text":"Ecce enim tot dialogi lecti si ad uidendum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adiuuerunt, quid prosunt? dic niihi. nam ubi finem constitueris totius huius flagrantissimi studii tui et tibi infructuosi et nobis molesti, epistula tua satis indicas. cum enim de soluendis quaestionibus, quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te\\\\ inquis, (plus et per multos caros tuos exorare, sed noui animum tuum, qui non rogari desiderat sed omnibus praestare, si tantum absit, quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris. tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo\\\\ in his uerbis epistulae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit, quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi uidetur. non enim dedecora facies rerum adtingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere? quod quantum dedeceat, quamquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis adtendere, tu etiam sentis tamen. quid enim aliud indicat, quod, cum dixisses in hac re penitus nihil esse dede. coris, statim adiunxisti: 'Tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo'. hoc enim sonat uideri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen, quodcumque est dedecoris, petere te, ut praestem nauigaturo. sed quid est, quaeso te, quod addidisti 'nauigaturo'? an ego, nisi nauigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? nimirum putas, quod aqua marina dedecus abluatur. quod si ita esset, meum certe, qui nauigaturus non sum, inexpiatum remaneret.","prev":{"citation":"Epistulae 118.1","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.1"},"next":{"citation":"Epistulae 118.3","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}