{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 118.20","citation":"Augustine, Epistulae 118.20","ref":"118.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":191,"text":"Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus, quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam et contra eos disserere, qui uerum se inuenisse iactarent, cum inuentionem ipsam ueri in carnis sensibus ponerent. et eorum quidem consilium quale fuerit, quid adtinet quaerere? diuinum certe uel diuina aliqua auctoritate praeditum non fuit. tantum illud adtende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur in sapientia non humana sed plane diuina, unde humana quodam modo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus inmutabili atque eodem modo semper se habente ueritate constituisse et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis uel in animi natura ponerent et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, eo rem successione temporum esse deuolutam, ut Christianae iam aetatis exordio, cum rerum inuisibilium atque aeternarum fides per uisibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec uidere nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eandem fidem gentibus praeseminabat, idem ipsi Epicurei et Stoici in actibus apostolorum contradixisse inueniantur.","prev":{"citation":"Epistulae 118.19","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.19"},"next":{"citation":"Epistulae 118.21","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.21"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}