{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 118.25","citation":"Augustine, Epistulae 118.25","ref":"118.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":222,"text":"'Deinde', inquit, (si mentem ipsam quasi animal aliquod esse uoluit, erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur, ut mens ista quasi corpus sit et habeat intus animam, unde animal appelletur. uide quem ad modum corporali consuetudine loquitur, quo modo solent uideri animalia, propter sensum grossum, ut opinor, eorum, contra, quos disserit; et tamen dixit rem, quae illos, si euigilare possent, satis admoneret, omne, quod sicut corpus uiuum animo occurrit, magis habere animam et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. hoc est enim, quod ait: (Erit aliquid interius. ex quo s illud animal nominetur'. sed adiungit: 'Quid autem interius mente?' non ergo potest mens habere interiorem animam, ut sit animal, quia ipsa est interior. ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal!. hoc est enim, quod ait: 'Cingatur igitur corpore externo', quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicuius esset, mentem esse non posse, si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frai ualentibus ueritas communiter praesto est. et ideo uide, quam urbane concludat: 'Quod quoniam non placet', inquit, — hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, — 'aperta simplexque mens nulla re adiuncta, qua sentire possit', — id est nullo corpore adiuncto, per quod sentire possit, — 'fugere intellegentiae nostrae uim et notionem uidetur'.","prev":{"citation":"Epistulae 118.24","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.24"},"next":{"citation":"Epistulae 118.26","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.26"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}