{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 118.31","citation":"Augustine, Epistulae 118.31","ref":"118.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":293,"text":"In quibus omnibus deliramentis haec opinantium illud praecipue dolendum est, quod non sufficit enan-ari, ut nulla cuiusquam disputatione aduersante respuantur, sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abicique debuerunt. si enim concesseris esse atomis, si concesseris etiam concursu fortuito se ipsas pellere et agitare, num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate poliant, colore inlustrent, anima uegetent? quae omnia nullo modo nisi arte diuinae prouidentiae fieri uidet, quisquis magis mente quam oculis amat uidere idque ab eo expetit, a quo factus est. nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est, quod omissa subtilitate, quae de diuisione corporum a doctis traditur, uide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. certe enim ipsi dicunt omnia, quae sint naturae. nihil esse aliud quam corpora et inane quaeque his accidant, quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. dicant ergo, in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus adfluere putant ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum, cum uidemus, et animi, cum cogitamus. sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. nam ita censent. ut exire a corpore et uenire ad oculos uel ad animum possint, quem nihilo minus dicunt esse corporeum. quaero, utrum etiam ab ipsis atomis adfluant imagines? si adfluunt, quo modo iam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non adfluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod uehementer nolunt, aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? sed iam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire; cum uero ausi sunt etiam defendere, non iam eorum sed ipsius generis humani me pudet, cuius aures haec ferre potuerunt.","prev":{"citation":"Epistulae 118.30","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.30"},"next":{"citation":"Epistulae 118.32","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.32"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}