{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 119.1","citation":"Augustine, Epistulae 119.1","ref":"119.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/119.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/119.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/119.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":184,"text":"Iam quidem sancto mihique cunctis animi uirtutibus admirando fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae breui sermone suggesseram sperans, precum mearum ut apud te esse adiutor dignaretur. sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad uillam ire compulit, causa fraudauit, malui litteris precem inserere quam expectationem animi fluctuare, maxime cum id, quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris. adiuuare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, ualeat solitudo. ego igitur cum apud memet ipsum prorsus definierim ueritatem rei diuinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere — si enim fides sanctae ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate adprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. sed quia placuit deo, qui infirma huius mundi elegit, ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis saluare credentes, non tam ratio requirenda de deo quam auctoritas est sequenda sanctorum. nam profecto neque Arriani, qui filium, quem genitum confitemur, iuniorem putant, in hac impietate persisterent neque Macedoniani spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est, a diuinitatis arce detruderent, si scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent —","prev":{"citation":"Epistulae 118.34","label":"Letter 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.34"},"next":{"citation":"Epistulae 119.2","label":"Letter 119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/119.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/119.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}