{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 120.1","citation":"Augustine, Epistulae 120.1","ref":"120.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":176,"text":"Ego propterea, ut ad nos uenires, rogaui, quoniam in libris tuis ualde sum tuo delectatus ingenio. proinde uolui, ut quaedam nostra opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis positus sed potius apud nos legeres, ut ea, quae forte minus intellexisses, non difficulter praesens interrogares atque ex nostra sermocinatione mutuoque conloquio, quantum dominus et nobis promere et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse cognosceres, ipse emendares. eius quippe es facultatis, ut possis, quae senseris, explicare, eius porro probitatis et humilitatis, ut merearis uera sentire. et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet displicere, sententia, unde te nuper admonui, ut in his, quae a nobis elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca, quae te mouent, et cum his ad me uenias et de singulis quaeras. nondum quae fecisti, exhortor, ut facias. recte quippe uerecundareris ac te pigeret id agere, si uel semel uoluisses et me difficilem repperisses. illud quoque dixeram, cum a te audissem, quod mendosissimis fatigareris codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses ceteris inuenire.","prev":{"citation":"Epistulae 119.6","label":"Letter 119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/119.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/119.6"},"next":{"citation":"Epistulae 120.2","label":"Letter 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}