{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 120.15","citation":"Augustine, Epistulae 120.15","ref":"120.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"Unde etiam si corpus domini, quod de sepulcro excitatum leuauit in caelum, non nisi in specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita putandum est sedere ad dexteram patris, ut ei pater ad sinistram sedere uideatur. in illa quippe beatitudine, quae omnem superat humanum intellectum, sola dextera est et eadem dextera eiusdem beatitudinis nomen est. proinde nec illud, quod post resurrectionem suam dixit Mariae: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, tam absurde accipiendum est, ut aestimemus eum, cum ascendisset, uoluisse a feminis tangi, qui se tangendum uiris ante, quam ascenderet, praebuit. sed Mariae profecto, in qua figura ecclesia est, quando illud dixit, intellegi uoluit tunc ascendisse ad patrem, cum illum patri cognouit aequalem et tali fide illum salubriter tetigit, ne, si hoc solum eum esse crederet, quod in carne apparuerat, non bene tangeret. sic eum Photinus haereticus tetigit, qui hominem tantum modo Christum credidit.","prev":{"citation":"Epistulae 120.14","label":"Letter 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.14"},"next":{"citation":"Epistulae 120.16","label":"Letter 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}