{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 120.6","citation":"Augustine, Epistulae 120.6","ref":"120.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":309,"text":"Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intellegentiae cohortarer, ad quam ratio uera perducit et cui fides animum praeparat. nam illa, quae persuasit in ea trinitate, quae est deus, filium patri non esse coaeternum uel alterius esse substantiae atque aliqua parte dissimilem et eo modo inferiorem spiritum sanctum, itemque illa, quae persuasit patrem et filium unius eiusdemque, spiritum uero sanctum alterius esse substantiae, non ideo, quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cauenda et detestanda dicenda est. si autem ratio uera esset, non utique errasset. quapropter sicut non ideo debes omnem uitare sermonem, quia est et sermo falsus, ita non debes omnem uitare rationem, quia est et falsa ratio. hoc et de sapientia dixerim; neque enim propterea sapientia deuitanda est, quia est et falsa sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est dei uirtus et dei sapientia, et ideo per hanc stultitiam praedicationis placuit deo saluos facere credentes, quoniam, quod stultum est dei, sapientius est hominibus. hoc quibusdam philosophorum et oratorum non ueram uiam sed ueri similem sectantibus et in ea se ipsos aliosque fallentibus persuaderi non potuit, quibusdam uero eorum potuit. et quibus potuit, neque scandalum est Christus crucifixus neque stultitia; in his enim sunt, quibus uocatis Iudaeis et Graecis dei uirtus est et dei sapientia. in qua uia, id est in cuius Christi crucifixi fide, qui eius rectitudinem per dei gratiam comprehendere potuerunt, et si philosophi appellati sunt siue oratores, profecto humili pietate confessi sunt sibi longe excellentius in ea fuisse praeuios piscatores non solum credendi firmissimo robore uerum etiam intellegendi certissima ueritate. cum enim didicissent ad hoc electa esse stulta mundi et infirma, ut sapientia confunderentur et fortia, seque cognouissent fallaciter sapere et inbecilliter praeualere, confusi salubriter facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent ueraciter sapientes et efficaciter fortes.","prev":{"citation":"Epistulae 120.5","label":"Letter 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.5"},"next":{"citation":"Epistulae 120.7","label":"Letter 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}