{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 120.9","citation":"Augustine, Epistulae 120.9","ref":"120.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":163,"text":"Et uisibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc uidenda sperantur, sed facta et transacta creduntur, sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit nec iam morietur et mors ei ultra non dominabitur. ea uero, quae nondum sunt, sed futura sunt sicut nostrorum spiritalium corporum resurrectio, ita creduntur, ut etiam uidenda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo. quae uero ita sunt, ut neque praetereant neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt inuisibilia sicut iustitia, sicut sapientia, partim uisibilia sicut Christi inmortale iam corpus. sed inuisibilia intellecta conspiciuntur ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo uidentur et, cum uidentur, multo certiora sunt quam ea, quae corporis sensus adtingit; sed ideo dicuntur inuisibilia. quia oculis istis mortalibus uideri omnino non possunt. at illa, quae uisibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur. etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem dominus ostendit, sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano.","prev":{"citation":"Epistulae 120.8","label":"Letter 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.8"},"next":{"citation":"Epistulae 120.10","label":"Letter 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}