{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 121.12","citation":"Augustine, Epistulae 121.12","ref":"121.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":148,"text":"Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo et in uadum profer. in epistula Colossensium omnino colligere non possum, quod ait: Nemo uos seducat uolens in humilitate et religione angelorum, quae non uidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput. de quibus angelis dicit? si de inimicis et malis, quae illorum religio aut quae humilitas et qui sit magister seductionis huius, qui per obtentum nescio cuius angelicae religionis quasi uisa et comperta doceat, quae non uidit? sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinuentionibus, quae non uiderunt phantasmata, quasi uisa fingentes et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes hi sunt, qui non tenent caput, id est Christum fontem ueritatis, cuius doctrinae quicquid aduersatur, insanum est, et hi caeci duces caecorum, de quibus dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam.","prev":{"citation":"Epistulae 121.11","label":"Letter 121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.11"},"next":{"citation":"Epistulae 121.13","label":"Letter 121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}