{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 121.18","citation":"Augustine, Epistulae 121.18","ref":"121.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":348,"text":"Sed redeamus ad uerba Symeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: Et tuam, inquit, animam pertransibit framea uel gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est, quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse uideatur. sed quod subiecit: ut reuelentur multorum cordium cogitationes -.scrutans, enim inquit, corda et renes deus —, et de futuro iudicio apostolus ait, quia tunc manifestabit deus operta cordium et occulta tenebrarum. itidemque apostolus spiritaliter exprimens arma caelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit uerbum dei, de quo ad Hebraeos ait: Viuus est sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens, inquit, usque ad diuisionem animae ac spiritus et reliqua, quae nosti. quid ergo mirum, si istius uerbi ignita uis et ancipitis gladii penetrabilior acies et sancti Ioseph olim et postea beatae Mariae » animam pertransiuit? nam neque in illius neque in huius corpore ferrum transisse cognouimus. atque ut magis pateat ibi prophetam ferrum pro uerbi gladio posuisse, statim subsequente uersiculo ait: Sermo domini igniuit illum. 6 sermo enim dei et ignis et gladius est uerbo ipso deo utrumque dicente de se: Ignem, enim inquit, ueni mittere in terram et quid uolo, nisi iam accendatur? item alibi dicit: Non ueni pacem mittere sed gladium. uides eum unam uim doctrinae suae diuerso ignis et gladii nomine designasse. aut quo modo Mariae inlata per gladium passio uel tribulatio praestaret? itaque hoc scire cupio: quid ad Mariam pertineret, ut reuelarentur multorum cordium cogitationes, aut ubi apparuit, quia ex eo, quod animam eius siue carnalis in ferro siue spiritalis gladius in uerbo dei pertransiuit, exinde multorum cordium cogitationes reuelatae sint? expone ergo hanc maxime de uerbis Symeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit inluminationem spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta dei. deus misereatur mei per orationes tuas et inluminet uultum suum super me per lucernam uerbi tui, sancte domine, beatissime frater in domino Christo unanime, magister meus in fide ueritatis et susceptor meus in uisceribus caritatis Christi.","prev":{"citation":"Epistulae 121.17","label":"Letter 121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.17"},"next":{"citation":"Epistulae 122.1","label":"Letter 122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/122.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}