{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 121.5","citation":"Augustine, Epistulae 121.5","ref":"121.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":184,"text":"Sed quid est, quod ait: Postea accelerauerunt? utrum in paenitentiam sicut illi in actibus apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti crediderunt in eum, quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato ad donum gratiae cucurrerunt? an uero, quia uirtutes animae ex fide et caritate dei roborantur, illis impiis utroque uacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et uita credentium est et sanitas sub pennis eius. unde non mirum, si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui uitam et lucem non receperunt neque sub pennis eius manere uoluerunt, quos, ut ipse flens in euangelio suo protestatur, saepe uoluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt. multiplicatis ergo infirmitatibus quo accelerauerunt? forte in crucem domini conclamandam et inuito Pilato nefariis uocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti dominum prophetarum occiderent, quorum patres ipsos prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi saluator esse uenturus nuntiabatur. postea accelerauerunt; ueloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum et uiam pacis non cognouerunt, id est Christum, qui dicit: Ego sum uia.","prev":{"citation":"Epistulae 121.4","label":"Letter 121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.4"},"next":{"citation":"Epistulae 121.6","label":"Letter 121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}