{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 121.7","citation":"Augustine, Epistulae 121.7","ref":"121.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":268,"text":"iiursus in alio psalmo admirari soleo filium ad patrem loqui intellegens in psalmo quinquagesimo octauo, ubi de Iudaeis inimicis, de quibus supra dixerat: Ecce ipsi loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum, paulo infra dicit: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae. disperge illos in uirtute tua et destrue eos, domine. quod in his usque in hodiernum diem uidemus impleri; destructi sunt enim a ueteri sua gloria sine templo et sine sacrificiis ac sine prophetis in omnium gentium dispersione uiuentes. sed quid miramur, quod iam per prophetam tr. pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis iam ad crucem eum ducentibus precabatur dicens: Pater, dimitte eis; non enim sciunt, quid faciunt? uerum quod adiecit: Ne umquam obliuiscantur legis tuae, tamquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide euangelii uita eorum, obscurum mihi fateor. quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in legis memoria et meditatione uersari, nisi forte propter honorem legis ipsius uel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis eius, quae uidentur secundum harenam maris computari, legis antiquae littera perseueret, ne forte aliqui legendo legem inluminentur ad fidem Christi, qui et legis et prophetarum finis est et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio uentura est electorum, qui de singulis tribubus electi in duodenis milibus signabuntur, quibus ipsa reuelatio beati Iohannis ex uoce angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus inmaculati et humanae coniunctionis expertes? de quibus specialiter ait: Sequentur agnum, quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinauerunt; uirgines enim sunt.","prev":{"citation":"Epistulae 121.6","label":"Letter 121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.6"},"next":{"citation":"Epistulae 121.8","label":"Letter 121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}