{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 124.2","citation":"Augustine, Epistulae 124.2","ref":"124.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/124.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/124.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/124.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":247,"text":"Dicam igitur, quare non uenerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a uobis ueniam sed etiam uestris orationibus ab illo, qui in uobis, quod ei uiuitis, operatur, merear misericordiam. populus Hipponiensis, cui me dominus seruum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam leuioris tribulationis possit grauiter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut, etiam si non sic esset infirmus, uix eam cum aliqua salute animi sustineret. eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea; uestris autem, de quorum spiritali robore gaudemus in domino, sanis utique faucibus sapit quo modo dictum sit: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis ceterorum animas, a quibus diligi uidemur, aduersus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. cum autem irascuntur nobis, de quorum salute satagimus, magnum illis consilium uindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et uelletis ulcisci, nihil fortasse grauius inueniretis, quam id, quod patior, cum uos Tagastae non uideo. spero autem uestris adiutus orationibus, quod mihi ad uos, ubicumque in Africa fueritis, uenire quantocius concedetur, cum hoc, quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec ciuitas, in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de uestra praesentia conlaetetur.","prev":{"citation":"Epistulae 124.1","label":"Letter 124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/124.1"},"next":{"citation":"Epistulae 125.1","label":"Letter 125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/125.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}