{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 126.2","citation":"Augustine, Epistulae 126.2","ref":"126.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":167,"text":"Sed quamuis tanto motu populi et tanta perturbatione ecclesiae permouerer nec aliud constipationi illi dixissem nisi eum me inuitum ordinare non posse, nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem; quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur inuitus. seruaui utriusque promissionis fidem non solum illius, quam iam populo patefeceram, uerum etiam illius, in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar. seruaui, inquam, fidem promissionis, non iurationis in tanto periculo. quod licet falso. sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter inpendebat et erat metus ipse communis ac propter ecclesiam, in qua eramus, maxime metuens abscedere cogitabam. sed metuendum fuit, ne magis me absente tale aliquid faceret et reuerentia minor et dolor ardentior. deinde, si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cauendum fuit, ne quisquam in eum manum mittere auderet, si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et uiderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur?","prev":{"citation":"Epistulae 126.1","label":"Letter 126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.1"},"next":{"citation":"Epistulae 126.3","label":"Letter 126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}