{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 126.9","citation":"Augustine, Epistulae 126.9","ref":"126.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":246,"text":"Verum tamen uobis nos ita cogentibus, ut iuremus, non suscensemus, sicut uos Hipponiensibus suscensetis. creditis enim tamquam homines de hominibus etsi ea, quae in nobis non sunt, non tamen ea, quae in nobis esse non possunt. sananda ista in uobis, non accusanda sunt et nostra purganda uobis est fama, si est domino purgata conscientia. qui fortasse praestabit, sicut ante, quam accidisset ista temptatio, ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum uobis carissimis commembris nostris uerum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. quod donec fiat, si dominus donabit, ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur, facimus, ne uestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus. deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter seruitutem, quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si saluo officio possim, carere desiderem. nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus testis est. tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est grauius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis uos sancti dei et pleni uisceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere uoluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a uobis. unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec uerecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conuiciose obiceretis, quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis.","prev":{"citation":"Epistulae 126.8","label":"Letter 126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.8"},"next":{"citation":"Epistulae 126.10","label":"Letter 126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}