{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 129.2","citation":"Augustine, Epistulae 129.2","ref":"129.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":198,"text":"Quid enim magnum est, si oculus pacatus adtendat et cogitatio Christiana non deserat considerare et uidere remotis humanis criminationibus seu ueris seu falsis in eis litteris ecclesiam esse quaerendam, ubi Christus redemptor eius innotuit? nam sicut non audimus contra Christum eos, qui dicunt corpus eius de sepulcro furatum a discipulis, sic non debemus audire contra eius ecclesiam eos, qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis sociis. apostolus quippe dicit, quoniam ueraces Christiani membra sunt Christi. sicut ergo non credimus furto cuiusquam perisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non debemus peccato cuiusquam uiua eius membra perisse de mundo. non est itaque difficile, quoniam caput est Christus et corpus ecclesia, simul in euangelio commendatum uidere et caput contra calumnias Iudaeorum et corpus contra criminationes haereticorum. nam quod legitur: Oportebat Christum pati et resurgere amortuis tertio die, contra eos est, qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum; quod autem sequitur: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem, contra eos est, qui dicunt non esse ecclesiam in orbe terrarum, ut uno breui capitulo paucisque uerbis et inimicus capitis et inimicus corporis repellatur et, si fideliter adtenderit, corrigatur.","prev":{"citation":"Epistulae 129.1","label":"Letter 129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.1"},"next":{"citation":"Epistulae 129.3","label":"Letter 129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}