{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 129.7","citation":"Augustine, Epistulae 129.7","ref":"129.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":221,"text":"Quid est autem, quod in notoria sua ponendum putarunt ideo se iuste flagitasse, ut omnes adessent, quia omnes conuenti sunt, ut uenirent, quasi possent eligi pauci, qui adesse deberent, nisi ab omnibus, qui uenissent, ut eorum electioni te praesente subscriberent ac sic in paucis omnes essent, cum ab omnibus pauci electi essent? aut ergo tumultus ab eis cogitatur aut pax. quorum illud optamus, illud cauemus et ideo, ne forte, quod absit, hoc praeparetur potius, quod cauemus, quam quod optamus, sic consentimus adesse omnes illos, ut tamen a nobis tantus adsit numerus, quantus tuae spectabilitati sufficere uisus est, ut tumultuosum per turbas si quid emerserit, nonnisi eis recte inputetur, in quorum parte praesens fuerit ad rem, quae a paucis agenda est, omnino superflua multitudo. si autem, quod uotis omnibus cupimus, quod ardenter appetimus, quod suppliciter a domino deprecamur, causa unitatis faciendae illa erit necessaria multitudo, cum uoluerint, omnes aderimus et ad tantum bonum illo adiuuante, qui hoc donat, alacriter conuolabimus dicentes: (Fratres nostri estis' non iam eis, qui nos detestantur, sed qui odio finito amplectuntur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate iam nobiscum experientibus, quam bonum sit et iucundum fratres habitantes in unum. [Et alia manu:] Optamus te, fili, in deo bene ualere. [Item alia manu:] Aurelius episcopus ecclesiae catholicae Carthaginensis subscripsi. [Item:] Siluanus primae sedis prouinciae Numidiae subscripsi.","prev":{"citation":"Epistulae 129.6","label":"Letter 129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.6"},"next":{"citation":"Epistulae 130.1","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}