{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 13.2","citation":"Augustine, Epistulae 13.2","ref":"13.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/13.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/13.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/13.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":116,"text":"Necesse est te meminisse, quod crebro inter nos sermone iactatum est nosque iactauit anhelantes atque aestuantes, de animae scilicet ueluti perpetuo quodam corpore uel quasi corpore, quod a nonnullis etiam dici uehiculum recordaris. quam rem certe, si quidem loco mo\\\\letur, non esse intellegibilem clarum est. quicquid autem intellegibile non est, intellegi non potest. at quod intellectum fugit, si saltem sensum non fugit, aestimare inde aliquid uerisimiliter non usquequaque denegatur. quod uero neque intellegi neque sentiri potest, temerariam nimis et nugatoriam gignit opinionem. et hoc, de quo agimus, tale est, si tamen est. cur ergo, quaeso te, non nobis ad hanc quaestiunculam indicimus ferias et nos totos inprecato deo in summam serenitatem naturae summae 'uiuentis adtollimus?","prev":{"citation":"Epistulae 13.1","label":"Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/13.1"},"next":{"citation":"Epistulae 13.3","label":"Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/13.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/13.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}