{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 130.1","citation":"Augustine, Epistulae 130.1","ref":"130.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":144,"text":"Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso, quem oramus, tempus facultasque concessa est, oportuit, ut debitum meum iam iamque persoluerem et pio studio tuo in Christi caritate seruirem. quam me autem laetificauerit ipsa petitio tua, in qua cognoui, quantam rei tantae curam geras, uerbis explicare non possum. quod enim maius oportuit esse negotium uiduitatis tuae quam persistere in orationibus nocte ac die secundum apostoli admonitionem ? ille quippe ait: Quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in domino et persistit in orationibus nocte ac die. unde mirum uideri potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, diues tantaeque familiae mater et ideo licet uidua non tamen desolata, quo modo occupauerit cor tuum praecipueque sibi uindicauerit orandi cura, nisi quia prudenter intellegis, quod in hoc mundo et in hac uita nulla anima possit esse secura.","prev":{"citation":"Epistulae 129.7","label":"Letter 129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.7"},"next":{"citation":"Epistulae 130.2","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}