{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 130.12","citation":"Augustine, Epistulae 130.12","ref":"130.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":224,"text":"Placetne igitur, ut super salutem istam temporalem optent sibi ac suis honores et potestates? sane, si, ut per haec consulant eis, qui uiuunt sub eis, non propter haec ipsa sed propter aliud, quod inde fit bonum, decet ea uelle; si autem propter inanem fastum elationis pompamque superfluam uel etiam noxiam uanitatis, non decet. quocirca si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua sic apostolus loquitur: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia; nihil enim intulimus in hunc mundum sed nec auferre hinc aliquid possumus; uictum et tegumentum habentes his contenti sumus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem; radix enim omnium malorum auaritia, quam quidam appetentes a fide errauerunt et inseruerunt se doloribus multis, - hanc ergo sufficientiam non indecenter uult, quisquis uult nec amplius uult; alioquin non ipsam uult et ideo nec decenter uult. hanc optabat et pro hac orabat, qui dicebat: Diuitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi, quae necessaria sunt, sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar et dicam: 'Quis me uidet?' aut pauper factus furer et iurem nomen dei mei. uides certe et istam sufficientiam non appeti propter se ipsam sed propter salutem corporis et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconueniens eis, cum quibus honeste officioseque uiuendum est.","prev":{"citation":"Epistulae 130.11","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.11"},"next":{"citation":"Epistulae 130.13","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}