{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 130.15","citation":"Augustine, Epistulae 130.15","ref":"130.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":299,"text":"Ut quid ergo per multa dispergimur et quaerimus, quid oremus, timentes, ne forte, sicut non oportet, oremus, ac non potius cum psalmo dicimus: Unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini et uisitem templum sanctum eius? ibi namque omnes dies non ueniendo et transeundo fiunt omnes nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa uita habet finem, cuius illi dies sunt. propter hanc adipiscendam beatam uitam ipsa uera uita orare nos docuit non in multiloquio, tamquam eo fiat, ut exaudiamur, quo loquaciores sumus, cum eum oremus, qui nouit, sicut ipse dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo. unde mirum uideri potest, quamuis multiloquium prohibuerit, cur nos orare sic adhortatus sit, qui nouit, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret: Oportet semper orare et non deficere uiduae cuiusdam proposito exemplo, quae de suo aduersario cupiens uindicari iudicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum non iustitia uel misericordia permotum sed taedio superatum, ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et iustus dominus deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio iudice potuit assidua interpellatione contemni, et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata nouit ignosci, si, quo cupiebat, illa peruenit, quae uoluit uindicari. ille quoque, cui amicus de uia uenerat nec, quod ei adponeret, habebat, ab amico sibi cupiens commodari tres panes, quibus fortasse ipsa trinitas unius substantiae figurata est, iam cum suis seruis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitauit, ut daret ei, quantos uolebat, magis et ipse uitando taedium quam beniuolentiam cogitando, ut hinc intellegeremus, si dare cogitur, qui, cum dormiat, a petente excitatur inuitus, quanto det benignius, qui nec dormire nouit et dormientes nos excitat, ut petamus.","prev":{"citation":"Epistulae 130.14","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.14"},"next":{"citation":"Epistulae 130.16","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}