{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 130.21","citation":"Augustine, Epistulae 130.21","ref":"130.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":274,"text":"Nobis ergo uerba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus, quid petamus, non quibus dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. cum ergo dicimus: Sanctificetur nomen tuum, nos admonemus desiderare, ut nomen eius, quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur, quod non deo sed hominibus prodest. et in eo, quod dicimus: Adueniat regnum tuum, quod, seu uelimus seu nolimus, utique ueniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis ueniat atque in eo regnare mereamur. cum dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam oboedientiam, ut sic in nobis fiat uoluntas eius, quem ad modum fit in caelestibus ab angelis eius. cum dicimus: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, per id,. quod dicitur 'hodie', significatur 'hoc tempore>, ubi uel sufficientiam illam petimus a parte, quae excellit, id est nominepanis totam significantes uel sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est non tamen ad huius temporis sed ad illam aeternam felicitatem adsequendam. cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus, et quid petamus et quid faciamus, ut accipere mereamur. cum dicimus: Ne nos inferas in temptationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui temptationi uel consentiamus decepti uel cedamus afflicti. cum dicimus: Libera nos a malo, nos admonemus cogitare nondum nos esse in eo bono, ubi nullum patiemur malum. et hoc quidem ultimum quod in oratione dominica positum est, tam late patet, ut homo Christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrimas fundat. hinc exordiatur, in hoc inmoretur, ad hoc terminet orationem. his enim uerbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat.","prev":{"citation":"Epistulae 130.20","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.20"},"next":{"citation":"Epistulae 130.22","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.22"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}