{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 130.28","citation":"Augustine, Epistulae 130.28","ref":"130.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":172,"text":"Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia sed docta spiritu dei, qui adiuuat infirmitatem nostram. nam cum dixisset apostolus: Si autem, quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus, ibi subiecit: Similiter et spiritus adiuuat infirmitatem nostram; quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; qui autem scrutatur corda, scit, quid spiritus sapiat, quia secundum deum interpellat pro sanctis, quod non sic est intellegendum, ut existimemus sanctum spiritum dei, qui in trinitate incommutabilis deus est et cum patre et filio unus deus, tamquam aliquem, qui non sit, quod deus est, interpellare pro sanctis; dictum est quippe: Inter pellat pro sanctis, quia interpellare sanctos facit, sicut dictum est: Temptat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum, hoc est ut scire uos faciat. interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae rei, quam per patientiam expectamus. quo modo enim narretur, quando desideratur, quod ignoratur? nam utique, si omni modo ignoraretur, non desideraretur et rursus, si uideretur, non desideraretur nec gemitibus quaereretur.","prev":{"citation":"Epistulae 130.27","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.27"},"next":{"citation":"Epistulae 130.29","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.29"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}