{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 130.3","citation":"Augustine, Epistulae 130.3","ref":"130.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":154,"text":"Debes itaque prae amore huius uerae uitae etiam desolatam te reputare in hoc saeculo, in qualibet eius felicitate uerseris. nam sicut est illa uera uita, in cuius comparatione utique ista, quae multum amatur, quamlibet iucunda atque producta sit. nec uita dicenda est, sic est etiam solacium uerum, quod per prophetam promittit deus dicens: Dabo illis solacium uerum, pacem super pacem, sine quo s)lacio, quaecumque sunt terrena solacia, magis in eis desolatio quam consolatio reperitur. diuitiae quippo atque fastigia dignitatum ceteraque huius modi, quibus se felices putant esse mortales uerae illius felicitatis expertes, quid adferunt consolationis, cum sit eis non indigere quam eminere praestantius, quae plus excruciant adepta timore amissionis quam concupita adeptionis ardore? talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti bene utendo faciunt, ut ista sint bona. non sunt ergo in his uera solacia sed ibi potius, ubi uera uita. nam inde necesse est fiat homo beatus, unde fit bonus.","prev":{"citation":"Epistulae 130.2","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.2"},"next":{"citation":"Epistulae 130.4","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}