{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 130.30","citation":"Augustine, Epistulae 130.30","ref":"130.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":175,"text":"Quid autem in hoc operis genere in uiduis electum est nisi destitutio et desolatio? quapropter si se omnis anima intelle- ' gat in hoc saeculo destitutam atque desolatam, quam diu peregrinatur a domino, profecto quandam uiduitatem suam deo defensori assidua et inpensissima precatione commendat. ora ergo ut uidua Christi nondum habens eius conspectum, cuius precaris auxilium, et, licet sis ditissima, sicut pauper ora; nondum enim ueras futuri saeculi diuitias habes, ubi nulla damna formides; licet habeas filios et nepotes numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora; incerta sunt enim omnia temporalia etiam usque in finem uitae huius in nostram consolationem mansura. tu autem si ea, quae sursum sunt, quaeris et sapis, aeterna et certa desideras, quae quam diu nondum habes, etiam saluis omnibus atque obsequentibus tuis tamquam desolatam deputare te debes et, si tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua et aliae sanctae uiduae uirginesque sub uestra cura securius constitutae; quanto enim magis domum uestram pie tractatis, tanto inpensius orationibus instare debetis rerum praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis.","prev":{"citation":"Epistulae 130.29","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.29"},"next":{"citation":"Epistulae 130.31","label":"Letter 130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.31"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}