{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 134.2","citation":"Augustine, Epistulae 134.2","ref":"134.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/134.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":170,"text":"Circumcelliones quosdam et clericos Donatistas cura eorum, qui disciplinae publicae inseruiunt, praemissa notoria ad iudicia legesque perduxit. hi cum audirentur a uiro clarissimo et spectabili tribuno et notario fratre tuo, filio meo Marcellino, non tormentis ungularum atque flammarum sed uirgarum coherciti horrenda facinora in fratres et conpresbyteros meos a se perpetrata confessi sunt, quod scilicet unum eorum exceptum insidiis trucidauerint, alterum e domo raptum oculo effosso digitoque amputato truncauerint. haec cum comperissem illos fuisse confessos ideoque minime dubitarem sub iura tuae securis esse uenturos, has ad tuam nobilitatem litteras acceleraui, quibus deprecor et per misericordiam Christi obsecro, sic de tua maiore atque certiore felicitate gaudeamus, ut eis paria non retribuantur, quamquam lapidis ictibus digitum praecidere oculumque conuellere leges puniendo non possint, quod isti saeuiendo potuerunt. unde securus sum de his, qui hoc se fecisse confessi sunt, quod hanc uicissitudinem non reportabunt; sed ne uel ipsi uel illi, quorum homicidium pate factum est, per tuae potestatis sententiam multentur, hoc timeo, hoc ne fiat et Christianus iudicem rogo et Christianum episcopus moneo.","prev":{"citation":"Epistulae 134.1","label":"Letter 134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/134.1"},"next":{"citation":"Epistulae 134.3","label":"Letter 134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/134.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}