{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 134.3","citation":"Augustine, Epistulae 134.3","ref":"134.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/134.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":136,"text":"De uobis quidem dixisse apostolum legimus, quod non sine causa gladium geratis et ministri dei sitis, uindices in eos, qui. male agunt. sed alia causa est prouinciae, alia est ecclesiae: illius terribiliter gerenda est administratio, huius clementer commendanda est mansuetudo. si apud iudicem non Christianum mihi sermo esset, aliter agerem nec tamen etiam sic ecclesiae causam desererem et, quantum admittere dignaretur, instarem, ne passiones seruorum dei catholicorum, quae prodesse debent ad exempla patientiae, inimicorum suorum sanguine foedarentur, et, si nollet adquiescere, inimico animo eum resistere suspicarer. nunc uero, quando apud te res agitur, alia mihi ratio est, alia consultatio. rectorem te quidem praecelsae potestatis uidemus, sed etiam filium Christianae pietatis agnoscimus. subdatur sublimitas tua, subdatur fides tua; causam tecum tracto communem, sed tu in ea potes, quod ego non possum; confer nobiscum consilium et porrige auxilium.","prev":{"citation":"Epistulae 134.2","label":"Letter 134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/134.2"},"next":{"citation":"Epistulae 134.4","label":"Letter 134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/134.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/134.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}