{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 136.1","citation":"Augustine, Epistulae 136.1","ref":"136.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/136.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/136.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/136.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":224,"text":"Vir inlustris Volusianus beatitudinis tuae mihi litteras legit, immo me quidem cogente pluribus legit, quae, licet omnia, quae a te dicuntur, uere miranda sint, usque quaque miratus sum. sermonis enim diuini gratia humiliter tumens facile, ut placeret, emeruit. hinc enim plurimum placuit, quod hominis gressus aliquanto titubantes boni propositi exhortatione statuere et firmare contendis. est enim nobis cum eodem cotidiana pro uiribus nostris et pro ingenii paupertate disputatio, sanctae si quidem matris eius precatione compulsus cura mihi est eum frequentius salutandi, licet uicem in hac parte reddere etiam ipse dignatur. accepta autem uenerabilitatis tuae epistula homo, qui a uerae fidei stabilitate multorum, quorum in hac urbe copia est, persuasione reuocatur, ita motus est, ut, si, quantum ipse confirmat, litterarum prolixitatem minime formidasset, omne beatitudini tuae, quod habere potest, insinuasset ambiguum. sed tamen satis, sicut etiam ipse probare dignaberis, culto accuratoque sermone et Romanae eloquentiae nitore perspicuo aliqua sibi exolui impendio postulauit. quae quidem quaestio usque quaque detrita est et eorum super hac parte satis nota calliditas, qui dispensationem dominicae incarnationis infamant. sed tamen etiam ego in hac parte, quia plurimis, quicquid rescripseris, profuturum esse confido, precator accesserim, ut ad ea uigilantius respondere digneris, in quibus nihil amplius dominum, quam alii homines facere potuerunt, fecisse mentiuntur, Apollonium si quidem suum nobis et Apuleium aliosque magicae artis homines in medium proferunt,, quorum maiora contendunt extitisse miracula.","prev":{"citation":"Epistulae 135.2","label":"Letter 135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/135.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/135.2"},"next":{"citation":"Epistulae 136.2","label":"Letter 136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/136.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/136.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}