{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 137.14","citation":"Augustine, Epistulae 137.14","ref":"137.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":184,"text":"Arbitror enim talia flagitari, qualia gerens hominem facere debuit. nam in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum et omnia per ipsum facta sunt. num homine adsumpto alium mundum facere debuit, ut eum esse crederemus, per quem factus est mundus? sed nec maior mundus nec isti aequalis in hoc mundo fieri posset. si autem minorem faceret infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur. quia ergo non oportebat, ut nouum faceret mundum, noua fecit in mundo. homo enim de uirgine procreatus et a mortuis in aeternam uitam resuscitatus et super caelos exaltatus potentius opus est fortasse quam mundus. hic forte respondent se factum hoc esse non credere. quid ergo fiat hominibus, qui minora contemnunt, maiora non credunt? reddita uita defunctis ideo creditur, quia fecerunt alii, et parum est deo; caro propria de uirgine creata et a morte in aeternam uitam super caelum leuata ideo non creditur, quia nemo fecit, et competit deo. ac per hoc, (quae sibi quisque facilia* non 'factu* sed captu 'putat, aequo animo accipit, supra ea ueluti ficta pro falsis ducit'. noli eis esse similis, obsecro te.","prev":{"citation":"Epistulae 137.13","label":"Letter 137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.13"},"next":{"citation":"Epistulae 137.15","label":"Letter 137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}