{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 137.16","citation":"Augustine, Epistulae 137.16","ref":"137.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":314,"text":"Venit et Christus, complentur in eius ortu, uita, factis, dictis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione omnia praeconia prophetarum. mittit spiritum sanctum, implet fideles una in domo congregatos et hoc ipsum promissum orando ac desiderando expectantes. impleti autem sancto spiritu loquuntur repente linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant saluberrimam ueritatem, exhortantur ad paenitentiam praeteritae culpabilis uitae, indulgentiam de diuina gratia pollicentur. praedicationem pietatis ueraeque religionis signa congruentia et miracula consequuntur. excitatur aduersus eos saeua infidelitas, tolerant praedicta, sperant promissa, docent praecepta. numero exigui per mundum disseminantur, populos mirabili facilitate conuertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema dilatantur. ex inperitissimis, ex abiectissimis, ex paucissimis inluminantur, nobilitantur, multiplicantur. prae. clarissima ingenia, cultissima eloquia mirabilesque peritias acutorum, facundorum atque doctorum subiugant Christo et, ad praedicandam uiam pietatis salutisque conuertunt. alternis aduersitatibus et prosperitatibus rerum patientiam et temperantiam uigilanter exercent, mundo declinante in extrema fessisque rebus aetatem ultimam protestante multo fidentius, quia et hoc praedictum est, aeternam felicitatem caelestis ciuitatis expectant. atque inter haec omnia contra ecclesiam Christi impiarum gentium infidelitas fremit, euincit illa patiendo et inconcussam fidem inter obsistentium saeuitiam profitendo. reuelatae ueritatis, quae diu promissis mysticis uelabatur, sacrificio succedente illa sacrificia, quibus hoc figurabatur, templi ipsius euersione tolluntur. reproba per infidelitatem gens ipsa Iudaeorum a sedibus extirpata per mundum usquequaque dispergitur, ut ubique portet codices sanctos ac sic prophetiae testimonium, qua Christus et ecclesia praenuntiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis aduersariis proferatur, ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse credituros. templa et simulacra daemonum ritusque sacrilegi paulatim atque alternatim secundum praedicta prophetica subuertuntur. haereses aduersus nomen Christi sub uelamento tamen nominis Christi ad exercendam doctrinam sanctae religionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant. haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur impleta atque ex his iam tot et tantis, quae restant, expectantur implenda. quae tandem mens auida aeternitatis uitaeque praesentis breuitate permota contra huius diuinae auctoritatis lumen culmenque contendat?","prev":{"citation":"Epistulae 137.15","label":"Letter 137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.15"},"next":{"citation":"Epistulae 137.17","label":"Letter 137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}