{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 138.1","citation":"Augustine, Epistulae 138.1","ref":"138.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"Inlustri uiro et eloquentissimo nobisque dilectissimo Yolusiano non amplius quam ad illud, quod inquirendum putauit, respondendum fuit. ad ea uero, quae mihi pertractanda atque soluenda in epistula tua ipse misisti, siue ab illo siue etiam ab aliis uel suggerantur uel ingerantur, ad te potius pro uiribus nostris pertractata et soluta mitti debuerunt non sic, quem ad modum de his agendum est librorum negotio, sed quem ad modum potis est epistulari sat esse conloquio, ut, si tibi uisum fuerit, qui eorum motus cotidianis disputationibus experiris, et illis legantur hae litterae. at si auriculis eorum minus fidei pietate praecultis sermo iste non sufficit, prius inter nos, quod eis putas sufficere, peragatur, tum demum ad illos, quod peractum fuerit, perferatur. multa enim sunt, a quibus sensus eorum si adhuc abhorret et resilit, uel uberiore uel subtiliore ratione uel certe auctoritate, cui resistere indignum putent, persuaderi aliquando forsitan possit.","prev":{"citation":"Epistulae 137.20","label":"Letter 137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.20"},"next":{"citation":"Epistulae 138.2","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}