{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 138.14","citation":"Augustine, Epistulae 138.14","ref":"138.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":254,"text":"Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda ipsaque beniuolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in uoluntate complenda est. agenda sunt autem multa etiam cum inuitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam uoluntati, quod in principe ciuitatis luculentissime illorum litterae laudauerunt. nam in corripiendo filio quamlibet aspere numquam profecto amor paternus amittitur; fit tamen, quod nolit et doleat, qui etiam inuitus uidetur dolore sanandus. ac per hoc si terrena ista res publica praecepta Christiana custodiat, et ipsa bella sine beniuolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem uictis facilius consulatur. nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter uincitur, quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas et mala uoluntas uelut hostis interior roboratur. sed peruersa et aduersa corda mortalium felices res humanas putant, cum tectorum splendor adtenditur et labes non adtenditur animorum, cum theatrorum moles extruuntur et effodiuntur fundamenta uirtutum, cum gloriosa est effusionis insania et opera misericordiae deridentur, cum ex his. quae diuitibus abundant, luxuriantur histriones et necessaria uix habent pauperes, cum deus, qui doctrinae suae publicis uocibus contra hoc malum publicum clamat, ab impiis populis blasphematur et dii tales requiruntur, in quorum honorem illa ipsa theatrica corporum et animorum dedecora celebrentur. haec si deus pollere permittat, tunc indignatur grauius; haec si inpunita dimittat, tunc punit infestius. cum uero euertit subsidium uitiorum et copiosas libidines inopes reddit, misericorditer aduersatur; misericorditer enim, si fieri posset, etiam bella gererentur a bonis, ut licentiosis cupiditatibus domitis haec uitia perderentur. quae iusto imperio uel extirpari uel premi debuerunt.","prev":{"citation":"Epistulae 138.13","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.13"},"next":{"citation":"Epistulae 138.15","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}