{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 138.16","citation":"Augustine, Epistulae 138.16","ref":"138.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":292,"text":"Ut quid autem ad illud respondeam, quod dicunt, per quosdam imperatores Christianos multa mala imperio accidisse Romano? haec generalis conquestio calumniosa est. nam si apertius certe de praeteritis imperatoribus aliqua commemorarent, possem similia uel fortasse etiam grauiora de imperatoribus non Christianis et ego commemorare, ut intellegerent uel hominum haec esse uitia non doctrinae uel non imperatorum sed aliorum, sine quibus imperatores agere nihil possunt. ex quo enim tempore pessum ire coeperit Romana res publica, satis liquet; litterae loquuntur ipsorum; longe ante, quam Christi nomen eluxisset in terris, dictum est: '0 urbem uenalem et mature perituram, si emptorem inuenerit!' in libro etiam belli Catilinae ante aduentum utique Christi idem nobilissimus historicus eorum non tacet, quando 'primum insueuerit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pietas, uasa caelata mirari, ea priuatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere'. quando ergo nec hominibus nec ipsis etiam, quos deos putabant, morum corruptorum et perditorum auaritia rapacitasque parcebat, tunc coepit perire laudabile illud decus salusque rei publicae. quos deinde uitia pessima successus habuerint et quanto humanarum rerum malo illa iniquitas prosperata sit, nunc longum est dicere. audiant satiricum suum garriendo uera dicentem: Seruabat castas humilis fortuna Latinas quondam nec uitiis contingi parua sinebat tecta labor somnique breues et uellere Tusco uexatae duraeque manus et proximus urbi Hannibal et stantes Collina turre mariti. nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo paupertas Romana perit. quid igitur expectas, ut ego exaggerem, quanta mala inportauerit successu prospero iniquitas subleuata, quando quidem et ipsi, qui aliquanto prudentius adtenderunt, plus dolendum uiderunt paupertatem quam opulentiam perisse Romanam? in illa enim morum integritas seruabatur, per hanc autem non muros urbis sed mentes ipsius ciuitatis dira nequitia omni hoste peior inrupit.","prev":{"citation":"Epistulae 138.15","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.15"},"next":{"citation":"Epistulae 138.17","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}