{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 138.20","citation":"Augustine, Epistulae 138.20","ref":"138.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":134,"text":"Quantum autem adtinet ad miracula. quae humanis sensibus stupenda monstrantur, multum errant. qui prophetis sanctis miraculorum magnorum nobilitate praestantibus magos comparant. quanto magis, si eos comparent Christo. quem prophetae illi, quibus magi quilibet nullo modo sunt comparandi, praenuntiauerunt esse uenturum et secundum carnem. quam sumpsit ex uirgine, et secundum diuinitatem, qua numquam separatur a patre! Video me fecisse prolixissimam epistulam nec tamen de Christo dixisse omnia, quae uel eis, qui uel .......... tardiore ingenio diuina non ualent adsequi, uel eis, quos, licet acute moueantur, contentiosum tamen studium et praeoccupatio diuturni erroris ab intellegendo impedit, possint utcumque sufficere. uerum tamen cognosce, quid eos contra moueat, atque rescribe, ut uel epistulis uel libris, si adiuuerit deus, ad omnia respondere curemus. sis in domino felix gratia et misericordia eius, domine eximie et merito insignis, carissime ac desiderantissime fili.","prev":{"citation":"Epistulae 138.19","label":"Letter 138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/138.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/138.19"},"next":{"citation":"Epistulae 139.1","label":"Letter 139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/139.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/139.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}